Latinitas bona

Ursus mons

E Vicipaedia
(Redirectum de Transitus Spelucae)
Jump to navigation Jump to search


Ursus mons
Germanice: Splügenpass
Italiane: Passo dello Spluga
Ursus mons
Via
Altitudo supra mare metris 2114
Terra inter Italiam et Helvetiam
Regio inter Vallim Telinam et Grisoniam
Oppida Inter Sundrium et Clavennam
Coordinata geographica 46° 30′ 21.6″ Sept., 9° 20′ 13.2″ Ort.

Ursus mons[1] seu Cunus aureus[2] (Theodisce Splügenpass; Italiane colmo del Orso, passo dello Spluga), est transitus Alpium inter Clavennam Italiae et Curiam Grisoniae in Helvetia situs. 2114 metris super maris aequor ascendit. Nomen hodiernum, antiquis nondum cognitum, ex oppido Speluca (Theodisce Splügen) proxime iacente derivatur.

Viarum Romanarum quae a Mediolano et Como ad Brigantium tetenderunt una per Septimum montem, altera, paulo brevior sed difficilior, per Ursum montem transiit. Praesens via, quae 39 km chiliometra in longitudinem patet, inter annos 1821 et 1823 patefacta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ursus, aut Ursulus, vel culmen Ursi (Colmo del orso) mons" (p. 189 apud Google Books)
  2. Tabula Peutingeriana, cf. Iter per Larium lacum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]