Jump to content

Tractus Nordlingensis

E Vicipaedia
Tractus Nordlingensis e satellite pictus, forma antiqui crateris ope silvarum visa, urbe Nordlinga media imagine et medio cratere posita

Tractus Nordlingensis,[1] Theodisce Nördlinger Ries, est vallis seu crater lata et rotunda, diametro fere 24 chilometrorum, inter montes Bavariae borealis distincta, ab urbibus Monaco, Stutgardia, Norimberga fere aequaliter distans. Urbs parva Nordlinga medio cratere iacet. Origo huius structurae fuit illisio meteoritica abhinc annis fere 14 400 000 facta.

  1. "Tractus Nordlingensis Germ. Ries dicti accurata descriptio": titulus tabulae 1738 (vide imaginem nostram)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Tabula geographica tractus Nordlingensis anno 1738 edita

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tractum Nordlingensem spectant.
  • "Ries" apud Impact Structures of the World