Latinitas nondum censa

Trần Dân Tiên

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Trần Dân Tiên est nomen pseudonymum a praeside Vietnamiae Hồ Chí Minh affectum ut commentaria partim mythistorica de "avunculo Hồ", scilicet de vita sua, editaret. Sub hoc nomine editus est anno 1970 in urbe Hanoi liber cuius titulus est Những mẩu chuyện hoạt động cưa Hồ Chư Tịch, posteaque ibidem reimpressum anno 1994. Eodem nomine praefixo, antea edita est versio Anglica incompleta eiusdem commentarii sub titulo Glimpses of the Life of Ho Chi Minh (Hanoi: Foreign Languages Press, 1958). Hoc opus primum in lucem venit in lingua Sinica anno 1948, paulloque postea in lingua Francogallica anno 1949 (sed sub nomine falso Tran Ngoc Danh).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sophie Quinn-Judge, Ho Chi Minh: The missing years (Londinii: Hurst, 2003. ISBN 1-85065-658-4) p. 5 et p. 260 nota 19.