Tortillita de camarones

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Vandalitiensis: Tortillita de camarones ("fristellum e Palaemone longirostri" sicut in urbe S. Lucae de Barrameda paratur

Tortillita de camarones (nomen Hispanicum), ferculum gastronomiae Gaditanae, est fristellum quod e Palaemone longirostri conciso, cammaro aestuarino, paratur. Massa liquida[en], de qua tortillitas fiunt, e farinis tritici cicerisque, aqua, cepa seu ascalonico, petroselino, cammaris concisis, sale et pipere componitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Paropsides Gaditanae: Tortillitas de camarones ("fristella e Palaemone longirostri"), boquerones ("encrasicoli") fricti, puntillitas ("sepiolae") frictae, in caupona Gadibus in urbe propositae