Latinitas nondum censa

Torsocia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Торжок
Torzhok-collage.jpg
Vexillum Torsociae Insigne Torsociae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 1139
Res geographicae
Area
 - tota


58,8 km²

Numerus incolarum 2016
 - Spissitudo
46 312
787,62 incolae/km²
Coordinata 57° 02′ 00″ Sept., 34° 58′ 00″ Ort.
Altitudo 165 m
Situs interretialis: http://www.torzhok-adm.ru/

Torsocia[1] (Russice Торжок, tr. Toržok) est urbs et sedes administrativa districti regionis Tueriensis Russiae. Plus quam 46 milia incolarum (statu anni 2016) habens, sedes industriae et culturae est. Urbi sunt multa monumenta historica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Torsocia, cuius annus mentionis primae in chronica est 1139, olim valens sedes mercaturae erat. Ad ducatum Novogardiensem Rutheniae pertinens, tempore invasionis Mongolo-Tatarorum (a Bato ductorum) a die 21 Februarii ad diem 5 Martii anno 1238 in obsidione Mongolo-Tatarica erat; quum urbs capta et deleta fuit, motum copiarum invadentium ad Novogardiam Magnam cavit. Anno 1478, cum tota terra Novogardiensi, Tersacia in Magnum Ducatum Moscoviae inclusa est, sedes administrativa districti ibi facta. Anno 1609 pugna magna inter copias Russo-Suecicas et Polono-Lituanicas prope Torsociam accidit, urbs ipse idcirco destructione affecta. Postquam Petropolis anno 1703 condita est, Torsocia facta est locus valens in via inter Moscuam et Petropolim, quod ad crescentiam urbis bene contribuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Torsociam spectant.
  • Situs interretialis de Torsocia (Russice)