Jump to content

Torquis

E Vicipaedia
Torquis aeneus quarti saeculi a.C.n. in Gallia septentrionali repertus.

Torquis[1] est collare metallicum quem Celtae antiqui plerumque circa collum gerebant tamquam dignitatis insigne (etenim et a deis gerebantur). E metallicis taeniis vel filis intortis et curvatis et circa aperturam duobus globulis aut discis terminatis constabant. Archaeologi multos torques e diversis metallis (ferrum, aes, aurichalcum, argentum, aurum) et varie ornatos effoderunt non tantum apud Celtas sed etiam Illyrios Scythasque. In nummis quoque aliisque sculpturis expressos licet eos videre.

Romae ramus gentis Manliae cognomen hereditarium Torquatus accepit posquam Titus Manlius anno 361 a.C.n. Gallum ingenti vi se provocantem pugna singulari vicit atque torque spoliavit[2]. Sub imperatoribus torques genus doni militaris fuit quibus milites bene meriti honorabantur[3].

  1. Nomen masculinum et femininum apud auctores invenitur.
  2. Titus Livius, Ab Urbe condita VII.9.
  3. Valerie Maxfield. (1972) The Dona Militaria of the Roman Army. Durham thesis.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
In Gundestrupensi cortina (saec. 1 a.C.n.) deus Cernunnos torquem manu tenet atque alium circa collum gerit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]