Tomme de Savoie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Casei vel decem Tomme de Savoie in nundinis venundati (ad superiorem partem imaginis)
Quadra casei Tomme de Savoie (?) admodum recentis

Tomme de Savoie est nomen varietatis casei bubuli, e lacte crudo factae, in Sabaudia inventae. Hic caseus admodum durus formam rotulae habet, diametro vel 22 cm, largitudine vel 4 cm, pondere vel 1,6 kg; etiam caseoli sub nomine Tommette de Savoie conficiuntur.

Appellatio Geographica[recensere | fontem recensere]

Casei sub nomine Tomme de Savoie in civitatibus Europaeis venundati debent in regione delimitata fieri; qui casei ab anno 1996 appellationem geographicam habent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]