Titus Statilius Taurus (consul 44)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Statilius Taurus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 53) senator Romanus erat. Pater eius Titus Statilius Taurus, consul anni 11 fuit. Mater Valeria Messalina erat, filia Marci Valerii Messallae Corvini consulis 31 a.C.n.. Frater Titus Statilius Taurus Corvinus anno 45 consul ordinarius creatus est. Ipse anno 44 summum magistratum gessit. Anno 51/52 vel 52/53 proconsul Africam administrabat. Legatus Statilii, Marcus Tarquitius Priscus, eum post reditum repedtundarum pecuniarum et magicarum superstionum accusavit. Sed re vera hac accusatione ficta Agrippina uxor Claudii imperatoris, hortos Statilii acquirere voluit. Statilius autem "nec ... diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus[1]". Tarquitius anno 61 repetundarum incolis Bithyniae accusatus damnatusque est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XII 59
  2. Tacitus, Annales, XIV 46


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus III et Lucius Vitellius II
Consul
44
cum
Gaio Sallustio Passieno Crispo
Successores:
Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus