Titus Quinctius Crispinus Valerianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Quinctius Crispinus Valerianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 27) senator Romanus primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Quamquam frater Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus (consul ordinarius anno 9 a.C.n.) stupri cum Iulia, filia Augusti accusatus et damnatus erat, ipse anno 2 consul suffectus creatus est. Praeterea erat curator locorum publicorum iudicandorum et annis 14 ad usque 27 frater Arvalis[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 712