Titus Iunius Montanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Iunius Montanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Praenomen patris Gaius, tribus Aniensis, patria Alexandria Troas erat.

Conviva Neronis[recensere | fontem recensere]

Iuvenalis quarta Satyra de eo, qui domo Neronis imperatoris saepe conviviis interfuit, scripsit:
" ... noverat ille
luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. Nulli maior fuit usus edendi
tempestate mea: Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
ostrea callebat primo deprendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini."[1]

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Iunius III vir aere argento auro flando feriundo, tribunus militum Legionis V Macedonicae, tum quaestor Bithyniam et Pontum provinciam administravit, deinde tribunus plebis et tum praetori erat, praeterea sodalis Titius fuit. Tum proconsul Siciliae provinciae factus est, denique anno 81 mensibus Maii et Iunii consul suffectus erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iuvenalis, Satyrae IV 137-144
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 68