Latinitas nondum censa

Titulus Heroopolitanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Stela Pithom

Titulus Heroopolitanus[1] est stela e granite consistens, 1,28 metris alta, iussu Ptolemaei II Heroopoli in urbe anno 264 a.C.n. erecta. Ibi anno 1883 ab Eduardo Naville reperta est; hodie in Museo Aegyptio iuxta Cairo iacet, siglo CGC 22183 recognita; etiam ex editione K. Sethe siglum Urk. II.81-105 attribuitur.

Inscriptio Aegyptia hieroglyphica res ex annis regni VI-XXI (280/279 usque ad 267/266 a.C.n.)[2] refert. Anno VI die 3 Athyr rex ipse Heroopolim visitavit, rursusque anno XII (274/273) die 3 Thoth una cum sorore et uxore Arsinoe. Canalem Orientalem construi iussit. Iter per Mare Erythraeum in regionem Aethiopum fecit urbemque Ptolemaidem Theron condidit; ibi elephantos cepit quos per Canalem Orientalem in Aegyptum advexit. Anno XXI die 1 Pharmuthi vectigalia generosissima deis et templis Aegyptianis dedit diemque festam in urbe Heroopole instituit.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • A. Bey Kamal, Stèles ptolémaiques et romaines (CGC) (Cairi, 1904) pp. 171-177, tabula LVII (Aegyptie)
  • Édouard Naville, The Store-City of Pithom and the Route to the Exodus (Londinii, 1885 Textus) pp. 16-19, tabulae viii-x (Anglice)
  • Édouard Naville, "La stèle de Pithom" in Zeitschrift für Ägyptische Sprache und Altertumskunde vol. 40 (1902) pp. 66-75 (Francogallice)
  • Günther Roeder, ed., Die ägyptische Religion in Texten und Bildern, vol. 1. Die ägyptische Götterwelt (Turici, 1959) pp. 108-128 (Theodisce)
  • Kurt Sethe, Hieroglyphische Urkunden der griechisch-römischen Zeit. Vol. 1 [Urk. II] (Lipsiae, 1904) pp. 81-105 (Aegyptie) Textus
  • Christophe Thiers, Ptolémée Philadelphe et les prêtres d'Atoum de Tjékou. Nouvelle édition commentée de la "stèle de Pithom" (CGC 22183). Montepessulano, 2007. (Orientalia Monspeliensia, 17) (Aegyptie, Francogallice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodisce Pithomstele; Anglice Pithom stele
  2. Minime 265/264 a.C.n.; anni enim regnales post XVII a rege iuxta patrem instituto, anno 285/284 a.C.n., numerantur. Vide Grzybek (1990)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinrich Brugsch, Adolf Erman, "Die Pithom-Stele" in Zeitschrift für Ägyptische Sprache und Altertumskunde vol. 32 (1894) pp. 74-87
  • E. Grzybek, Du calendrier macédonien au calendrier pharaonique: problèmes de chronologie hellénistique (Basileae, 1990) pp. 67-112
  • W. Winnicki, "Bericht von einem Feldzug des Ptolemaios Philadelphos in der Pithom-Stele" in JJurP vol. 20 (1990) pp. 157-167