Timotheus Harris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Timotheus Harris
Res apud Vicidata repertae:
Timotheus Harris: imago
Nativitas: 14 Ianuarii 1964; Tabernacle, Saint Kitts and Nevis
Patria: Sanctus Christophorus et Nevis

Officium

Officium: Prime Minister of St Kitts and Nevis
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Saint Kitts and Nevis Labour Party

Timotheus Harris, vulgo plene Timothy Sylvester Harris (in oppido Tabernacle natus die 6 Decembris 1964) est politicus insulae Sancti Christophori.

Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium (campis tam Cave Hill Barbatae quam S. Augustini insulae Trinitatis frequentatis) et universitatis McGill in Canada, ubi gradum doctoris anno 2001 ascendit. In insula patria reditus, legatus est ad parlamentum Sancti Christophori et Nivium ab anno 1993. Minister a rebus externis a die 10 Augusti 2001, minister vectigalium a die 25 Ianuarii 2008, minister ab agricultura ab anno 2010 meruit. Anno 2013 e consilio ministrorum a primo ministro Denzil Douglas eiectus factionem popularis laboris eodem anno condidit. Qua cum aliis factionibus ad comitias anni 2015 associata, bono successu, Timotheus Harris die 18 Februarii huius anni primus minister factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Sancti Christophori et Nivium