Timor technologiae

E Vicipaedia

Timor technologiae, vel technophobia (Graece τέχνη 'ars, artificium, sollertia'[1] + φόβος 'timor'[2]), est timor vel odium technologiae provectae vel machinarum inductionis, praecipue computatrorum. Interpretationes technophobiae, quamquam permultae sunt, multipliciores fieri solent cum technologia se evolvere pergit. Vocabulum plerumque adhibetur sensu timoris irrationalis, sed nonnulli eruditi contendunt timores iustos esse. Cum cyberphobia coniungitur, et antonymum technophiliae est. Laurentius Rosen, professor in Universitate Civica Californiae tres cognoscit primarias hominum technophobicorum categorias: utentes incommodi, computatrophobi cognitivi, et computatrophobi anxii.[3] Technophobia, quae primum per Industriae Conversionem late observata est, varias societates et communitates per orbem terrarum tangit. Quam ob rem quidam greges nonnullas technologias recentiores reprehenderunt ut suas ideologias conservent. Nonnullae technologiae novae fides constitutas provocant, sicut personales simplicitatis et mediocrium modorum vivendi valores.

Exempla notionum technophobicarum in variis artis generibus inveni possunt, quae opera litteraria sicut Frankenstein pelliculasque sicut Metropolis comprehendunt. Multa ex his operibus tenebricosas technologiae proprietates pingunt, ut technophobi eas percipiunt. Quoniam technologiae magis atque magis multiplices et difficiliores intellegendi fiunt, veri simile est homines anxietates excipere quae eorum usum technologiarum hodiernarum attigunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. τέχνη, Henry George Liddell, Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
  2. φόβος, Henry George Liddell, Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
  3. Gilbert, Lee-Kelley, et Barton 2003.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brosnan, M. 998. Technophobia: The psychological impact of information technology. Routledge.
  • Dinello, Dan. 2005. Technophobia! Science Fiction Visions of Posthuman Technology. Austin: University of Texas Press. ISBN 0-292-70954-4, ISBN 0-292-70986-2.
  • Gilbert, David, Liz Lee-Kelley, et Maya Barton. 2003. Technophobia, gender influences and consumer decision-making for technology-related products. European Journal of Innovation Management 6(4):253-263.
  • Treaty on the Non-Proliferation of Nuclear Weapons. State Department, United States Government.