Tilman Riemenschneider

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies sui ipsius a Tilman Riemenschneider

Tilman Riemenschneider (natus circa annum 1460 Hagiopoli in Eichsfeldia, mortuus die 7 Iulii 1531 Norimbergae) fuit Germanus fictor et sculptor lignarius necnon homo politicus. Nominabant eum Magistrum Till. Inter artifices in transitu inter epochas Gothicam et Renatam iste homo revera maximi momenti est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iuventutem transegit Osterodae ad Harthicos montes. Artem sculptoriam verisimiliter Argentorati et Ulmae edidicit. Anno 1483 certe Herbipoli socius opificis lignarii cuiusdam fuit et 1485 ibidem civis factus est. Pluries eum senatorem in consilium urbanum mittebant, anno 1520 vel burgimagister creatus est. Propterea quod pronus in agricolas seditiosos Belli rustici Germanici fuit, captus et tortus et ab officiis dimissus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Exaravit lapideum sepulchrum Eberhardi de Grumbach (+1487) in fano ad Rimpar (Provinciae Franconiae Inferioris), statuas Adam et Evae (1493) in porta meridiana Ecclesiae Deiparae Herbipolitanae, ibidem statuas Iesu et Ioannis Baptistae ad antas (1500–06), ibidem sepulchrum Conradi de Schaumberg (+1499), sepulchra episcoporum principum de Scherenberg (+1495) et Laurentii de Bibra (+1519) in ecclesia cathedrali Herbipolitana, deplorationem Christi tam in fano ad Herbipolim-Heidingsfeld (1508) quam in caelamine alto in fano ad Maidbrunn (1525).

Opus eius magnum autem quoad sepulchralia est monumentum in honorem imperatoris Henrici II et eius uxoris Cunigundae quod in ecclesia cathedrali Bambergensi (confectum anno 1513) spectare potueris.

Inter altaria sculpta mentio fiat de ara Sanctae Magdalenae ad Münnerstädt (1490), de ara Deiparae ad Creglingen (post annum 1495), de ara Sanguinis sancti in Ecclesia Sancti Iacobi in Rothenburg ob der Tauber et de ara Crucis sanctae ad Detwang (circa annum 1500); aliae arae famosissimae sunt Hailprunnae, ad Grabfeld-Bibra (Circuli Schmalkalden-Meiningen) et in multis museis (e.g. Norimbergae, Monaci).

Imago Mariae in rosarum corolla in delubro peregrinatorio ad Volkach quoque maximi momenti est.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Inspirabant labores Riemenschneider opera Martini Schongauer necnon Georgius Syrlin. Dramatica abhorruit praeferens severitatem clementem cum gratia tenera et decorationem. Berolini anno 1888 Streit opera 93 prelo mandata edidit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. Tönnies: Leben und Werke des Würzburger Bildschnitzers Tilman Riemenschneider, Argentorati 1900

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 16. Lipsiae 1908, p. 920, quae relegi in interreti possunt hic.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tilman Riemenschneider spectant.