Tibia utricularis


Tibia utricularis[1] est instrumentum musicum quod constat ex una tibia qua melodia sonatur et aliis qui sonum continuum faciunt, inflatis utre sub bracchio compresso.
De nomine[recensere | fontem recensere]
Hoc instrumentum etiam fistula bicornis, fistula utricularis, utriculus appellatur, et qui eo canit utricularius vel ascaules (Graece ἀσκαύλης, ab ἀσκός, "uter").[2] Quamquam vocabula utricularius apud Suetonium,[3] ascaules apud Martialem[4] reperiuntur, nomen ipsius intrumenti nusquam in scriptis antiquis Latinis reperiri videtur.
Alia nomina mediaevalia sunt bagepipa, cornemusa, panduca, tuba cornea, musa.[5]
De generibus[recensere | fontem recensere]
Genus tibiae utricularis notissimum est fortasse Scoticum, cum cultura regionum montanarum et exercitu Scotico coniunctum. Tibia utricularis Italica zampogna appellatur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Tibia utricularis ain sack pfeif". Hermanni Torrentini Commmentaria in primam partem doctrinalis Alexandri (1512).
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
- ↑ Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Nero.54.1.3.
- ↑ Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 10.3.8.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "bagepipa"
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad tibiam utricularem spectant. |