Tiberius Pomponius Bassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Pomponius Bassus (quo anno natus mortuusve est, nescimus) senator Romanus tertio saeculo erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Magistratus a Pomponio administratos post consulatum anni 259 ex inscriptione Graeca novimus[1]: proconsul, fortasse Africae, fuit, comes imperatoris, verisimile Gallieno vel Claudio Gothico regnante, consul ordinarius II anno 271 et Praefectus urbi Romae anno 270 aut 271, tum corrector totius Italiae Diocletiano imperatore circa annum 288[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Filia eius Pomponia Ummidia Flavio Antiochiano consuli nupsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PIR P 702
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T 10, c. 122


Antecessores:
Marcus Nummius Tuscus et Mummius Bassus
Consul
259
cum
Nummio Aemiliano Dextro
Successores:
Publius Cornelius Saecularis II et Gaius Iunius Donatus II
Antecessores:
Flavius Antiochianus II et Virius Orfitus
Consul
271
cum
Imp. Caesare Lucio Domitio Aureliano Augusto
Successores:
Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus