Tiberius Iulius Ferox

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Iulius Ferox (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anno 99 consul suffectus creatus in Marium Priscum repetundarum accusatum censuit. Annis 191 ad usque 103 curator alvei Tiberis fuit et ante annum 111 legatus adhuc ignotae provinciae[1]. Anno 116/17 proconsul Asiam administravit. Erat familiaris Plinii Minoris[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Minor, Epistulae, X 87,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 34