Coordinata: 30°1′38″N 121°23′23″E / 30.02722°N 121.38972°E / 30.02722; 121.38972

Tianluoshan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tianluoshan (Sericae mediae physicalis)
Tianluoshan
Tianluoshan
Situs Tianluoshan in Serica

Tianluoshan sive litteris Sinicis 田螺山 est locus archaeologicus vici Xiang'ao oppidique Sanqishi in agris municipii Yuyao provinciae Zhejiang in Serica. Ibi vestigia habitationis hominum culturae Hemudu qui inter annos circiter 7 000 et 5 000 a.p. vivebant, agrique ad oryzam colendam eodem aevo elaborati, reperti sunt.

Ossa animalium reperta sunt Bubalus mephistopheles, Cervus nippon, Cervus unicolor, Elaphurus davidianus, Sus sp. inter alia, piscium Cyprinus carassius, Carassius auratus, Ophicephalus argus aliorumque; semina sive fructus plantarum Oryza sp., Cyclobalanopsis sp., Lithocarpus sp., Quercus sp., Choerospondias axillaris, Prunus persica, Prunus mume, Trapa sp., Euryale ferox necnon aliarum. Radices duodecim fruticum Camellia sinensis, anno circiter 5 450 a.p. cultarum, eodem loco anno 2004 inventae sunt. Inter agros ad oryzam accommodatos semina malarum herbarum Scirpus distigmaticus, Scirpus triqueter, Scirpus planiculmis, Scirpus triangulatus, Echinochloa sp., Cyperus sp., Fimbristylis sp., Eleocharis sp., Carex sp., Ceratophyllum sp., Najas sp., Potamogeton sp., Nymphoides sp., Sagittaria sp., Persicaria sp., Eclipta sp., Trapa sp., Phragmites sp. phytolithique Miscanthus sp. recognita sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Chytra apud Tianluoshan reperta, in museo ibidem ostentata

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tianluoshan spectant.