Thongloun Sisoulith

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Thongloun Sisoulith
Res apud Vicidata repertae:
Thongloun Sisoulith: imago
Nativitas: 10 Novembris 1945; Houaphanh Province
Patria: Laotia

Officium

Officium: Prime Minister of Laos
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Lao People's Revolutionary Party
Religio: Theravada

Memoria

Laurae: Q4193235

Thongloun Sisoulith seu litteris Laotianis ທອງລຸນ ສີສຸລິດ (die 10 Novembris 1945 natus in provincia Houaphanh) est politicus Laotiae.

Alumnus est collegii paedagogicis aciei patrioticae Lao in provincia nativa, deinde universitatis paedagogicae civicae Russicae in urbe Leningrad. In patriam reditus minister vicarius a rebus externis ab anno 1987, minister laboris ab 1993 usque ad 1997 fuit. Primus minister vicarius die 27 Martii 2001 atque eodem tempore minister a rebus externis a die 8 Iunii 2006 meruit (antecessore in hoc officio Somsavat Lengsavad). Primus minister promotus est die 20 Aprilis 2016, praeside Bounnhang Vorachith.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Robertus Carr minister a rebus externis Australianus et Thongloun Sisoulith anno 2013 picti
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thongloun Sisoulith spectant.
Ministri rerum externarum Laotiani