Thomas Vallaurius

E Vicipaedia

Thomas Vallaurius (natus die 23. Ianuarii 1805 Clusae Cuneensium, in Provincia Cuneensis; mortuus die Septembris 1897 Romae) fuit italicus philologus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fuit discipulus ab anno 1820 ad annum 1823 Augustae Taurinorum, tunc factus est magister rhetoricae, anno 1838, magister subsidiarius linguis latinae et italicae docendis, tum anno 1843 magister huius disciplinae apud Universitatem Taurinensem.

Edidit Plauti Aululariam (Turin, 1853) et Militem gloriosum (1854), Trinummum (1855, 2. Ed. 1865) et Menaechmos (1859), Horatii opera(1854), Ciceronis Orationes selectas (1878), recensionem Sallusti iam a Burnouf editam (1878), Curtii opera (2. Ed. 1882); scripsit Historiam criticam litterarum latinarum (1849, 13. Ed. 1888), librum italice nuncupatum Collezione economica degli scrittori classici latini (1850), Epitomen historiae graecae (1856, 10. Ed. 1887), Epitomen historiae romanae (5. Ed. 1876); recognovit et emendavit Ausonii Popmae librum De differentiis verborum (1852), dictionarium latinum et italicum Bazzarini (1850-1854), et dictionarium latinum et italicum ad usum discipulorum (1852-54). Editae collectaeque sunt orationes eius Augustae Taurinorum anno 1852, iterum anno 1865, et Opuscula Varia anno 1876. Vide etiam quid de vita sua scipserit in libris nuncupatis vita scritta da esso (Augustae Taurinorum, anno 1879), et Lettere di illustri scrittori a Tommaso Vallauri (latine Epistolae clarorum scriptorum Thomae Vallaurio scriptae, ed. in eodem urbe, 1880).

In ultimis annis Regni Sardiniae, fuit membrum camerae deputatorum[1]. Anno 1869 factus est membrum Academiae Furfuris.[2] Ab anno 1882 usque ad obitum fuit membrum Senatus regni Italiae.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Storia della poesia in Piemonte (1841, 2 volumina)
  • Della societa letteraria del Piemonte (1844)
  • Storia della universita degli studii del Piemonte (1846, 3 vol.; 2a. Ed. 1875)
  • Il cavaliere marino in Piemonte (1847, 3a. Ed. 1884)
  • Emendatione (6a. Ed. 1883).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]