Thomas Thabane

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Thomas Thabane
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Thabane: imago
Nativitas: 28 Maii 1939; Maseru
Patria: Lesothum

Officium

Officium: Prime Minister of Lesotho
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Lesotho Congress for Democracy

Familia

Coniunx: Maesiah Thabane

Thomas Motsoahae Thabane (Maseru in urbe natus die 28 Maii 1939) est politicus Lesothi.

Alumnus est universitas Africae Australis.[1] Secretarius principalis a valetudine fuit usque in annum 1986, primo ministro Leabua Jonathan. Quo a militibus deposito, minister a rebus externis ab 1990 usque in annum insequentem fuit, principe Iustino Lekhanya. Democratia restituta, primo ministro Pakalitha Mosisili, Thomas Thabane sodalis congressus democratici Lesothensis minister a rebus externis a mense Iunio 1998, minister a rebus internis ab Iunio 2002, minister a communicatione et scientia ab 2004 meruit, sed die 9 Octobris 2006 a regimine abscedit factionemque novam, scilicet conventum omnium Basotho condidit. Huius factionis dux, comitiis victor, primus minister patriae a die 8 Iunii 2012 usque ad 30 Martii 2015 (tribus diebus exceptis) iterumque a die 16 Iunii 2017 fuit. Mense Aprili 2015 ad Africam Australem fugerat ibique usque in Februarium 2017 manserat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita en:wiki. Fortasse discipulus longinquus?

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Thabane spectant.