Thomas Morton

E Vicipaedia
Wikidata Thomas Morton
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1575; Devonia
Obitus: 1647;
Patria: Anglia

Thomas Morton (c. 1579–1647) fuit colonus Americanus ex Devonia Angliae, iurisconsultus, scriptor, et reformator socialis, qui pro colonia Merrymount ('Monte Hilari') condita et opere indigenarum investigatorum innotuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia et educatio[recensere | fontem recensere]

Thomas Morton natus est Devoniae Angliae circa 1578 in familia conservativa Anglicana nobilitatis loci. Devonia eodem tempore habebatur "obscurus terrae angulus"[1] a reformatoribus Protestantibus, ob eius pertinaciam usitatam, quae comprehendebat non solum Anglicanismum Ecclesiae Altae (quae multas proprietates cum Catholicismo habebat), sed etiam populismum paternalisticum cum rurali traditione populari mixtum quae pro Puritanis paganismus paene videbatur.

Morton circa 1600 in ius incumbebat in Clifford's Inn Londinii, ubi ei amicitia cum multis facta est, seque ad classicismum Renascentiae popularis et dissolutam ipsorum Inns of Court culturam obtulit, ubi bacchationes turpes perfunctiones Gestarum Grayorum amplectebantur cum Francisco Bacon et Gulielmo Shakesperio consociatorum, et veri simili est hic in Beniaminum Jonson primum incidit, qui amicus constans factus est. Morton, quamquam regis partibus studebat, ius commune contra emergentes coronae et Camerae Stellatae potestates legitimas sustinebat.

Morton primos saeculi septendecim annos inter Londinium et Devoniam fuit propugnator civium rusticorum loco motorum "quorum impedimenta oeconomica novas tabernaculorum urbes, carceres, et cruces suppeditabant, et Devonienses ad commercia maritima Bristoliensia cogebant."[2] Deinde Ferdinando Gorges, gubernatori colonico Plimmutae portus Anglici serviebat, homini diviti qui in coloniis Americanis pecuniam magnopere conlocavit. Gorges, qui socius Gualterii Raleigh Equitis olim fuerat pars coniurationis Essexiae Roberti Devereux, liberae marium oeconomiae magnopere intererat, et multas causas in Nova Anglia habebat, fuerit conditor coloniae Cenomannicae. Morton ei iurisconsultus primum in Anglia servivit, sed cum consilia matrimonio se coniungendi ob pondus privigni Puritani defecerent, anno 1616 statuit fieri unus ex Gorgesianis "hominibus terrae" qui eius bona in coloniis procuraret. Qua pro causa Puritanis diffidebat.

Mons Wollaston[recensere | fontem recensere]

Morton tres menses degit per navigationem exploratoriam ad Americam anno 1622 factam, sed in Anglia ante 1623 ineunte de intolerantia certorum hominum inter Puritanos iam querebant. Rediit anno 1624 socius senior in facinore commercii sub aegide regis, in navi Unity ('Unitas') cum Capitaneo Wollaston socio et triginta iuvenibus indenturatis. Qui considerunt et coeperunt mercaturam facere in pellibus apud paeninsulam parvam eis a tribubus Algonquianis nativis dato, cuius culturam Morton fertur admiratus esse valde plus "civilizata et humana"[3] quam cultura eius "intolerantium vicinorum Europaeorum."[4] Separatistae Peregrinatores coloniae Neoanglicanae Plimmuta moleste ferebant cum grex Mortonianus sclopetorum et alcohol pro pellibus et cibariis Indis venderent—actio quae eo tempore contra leges fuit (quamquam paene omnes sic tractabant).[5] Adhibebantur autem arma certo ab Algonquianis empta ad defendendos se contra impetus Tribuum Septentrionalium, et non contra colonos timidos. Locus mercaturae ab eis hominibus binis institutus colonia agraria mox facta est, Mons Wollaston (nunc Quintius) appellata.

Morton, postquam invenit Wollaston famulos indenturatos in servitutem in plantationibus tabaci in Virginia empsisse, in odia Wollaston incurrit. Ipse, potestate eius prohibiti carens, famulos reliquos suasit ut contra eius regimen asperum rebellarent, se commune liberum ordinantibus. Wollaston et fautores Virginiam anno 1626 defugerunt; quo facto, Morton imperium coloniae fuit (eius hospes, ut appellari desideravit), Mount Ma-re[6] nuper nominata, vel simpliciter Merrymount ('Mons Hilaris'). Morton duce, coloni rationem paene utopianam inierunt, se hominibus liberis et consociatis,[7] pronuntiatis, et certam mixturae quantitatem in culturam Algonquianam conabantur. Morton autem in animo habuit Indos "civilizare," sed ad suam liberalem Christianitatis formam convertens, unde salem eis libere dedit ut cibum conservarent, sic eos sinens ut venationem deponerent seque perpetuo conlocarent. Se hoc tempore habebat "civem fidelem"[8] monarchiae Anglicae, et eius proposita ratio colonica manebat, volumen tertium New English Canaan citans, libellum de "quo modo non deducere"—quod ad Puritanos spectabat.

Fides religiosae Mortonianae a Puritanis propinquae Plimmutae vehementer damnabantur, paganismo vix dissimulato, et Puritani suspicari coeperunt Morton ut indigena vivere. Probrosi stuprorum apud Montem Hilarem rumores manabant, qui opinabantur immorales coniunctiones sexuales cum mulieribus indigenis comprehendere per res quae videbantur orgia ebria, Bacchum et Aphroditen honorantia. Vel ut Gulielmus Bradford gubernator Puritanus in historia Of Plimmoth Plantation exterritus scripsit: "Ei . . . malum Maium erexerunt, multos dies circa eum una bibentes et salientes, mulieres Indas pro sociis adlectantes, una salientes et lascivientes (ut tot nymphae, aut potius Furiae) et usus peiores facientes, sicut convivia Florae deae Romanae denuo recreaverant et celebraverant, vel immundos Bacchanalianorum furiosorum usus."[9] Morton usitatos Ruris Occidentalis mores Kalendarum Maiarum ad coloniam transtulerat, cum elegantibus mythis classicis secundum suum palatum dissolutum mixtos, et fervore colonorum nuper liberatorum incensos. Annuae autem mali Maii feriae fuerunt non solum fructus colonis enixis dati, sed celebratio quoque cum tribubus nativis iuncta quae etiam diem celebrabant, et tempus opportunum cum coloni plerumque mares nuptas indigenas invenire potessent. Ira Puritana certo excitabatur quod Mons Hilaris colonia rapidissme crescens in Nova Anglia erat et rapide faciebatur agriculturá et commercio pellis prosperrima, in quo Colonia Plimmuta monopolium instituere conabatur. Puritanus harum rerum relatus magnopere discrepabat, coloniam habens corruptum hominum nequissimorum nidum qui ad se quotannis "omnem regionis faecem"[10] attraxit—aut alacribus Petri Lamborn Wilson verbis dicta: "grex Comianus abalienatorum pellium mercatorum, antinomianorum, mulierum dissolutarum, Indorum, et bon-vivants."[11]

Relegatio a Puritanis effecta[recensere | fontem recensere]

Alterae autem Kalendae Maiae, anno 1628 habitae, "Bacchationes Novae Canaan" appellatae, a "matre Cupidonis" commotae, "carminibus paganis" Neptuno et Tritoni dicatae, cum Venere et eius liberi Cupidone, Hymene, et Priapo, eius carmen bibendi, et malus Maius octoginta pedes altus erectus, cacumine cornu cervi exsuperato, magnopere perturbavit Principes Limborum,[12] ut Morton vicinos Puritanos appellabat. Militia Plimmutensis, Myles Standish duce, oppidum proximo Iunio ceperunt, colonis vix obstantibus, malum Maium absciderunt, et Morton "ob sclopeta Indis suppeditata"[13] in custodiam dederunt.[14] Qui Plimmutae ad lignum immotum adfixus falseque iudicatus, ad ultimum in Isles of Shoals relegatus est, in insulis desertis ante litus Novae Hantoniae sitis, donec navis Anglica eum Angliam transportare posset, ut videtur quia Plimmutenses crediderunt eum amicos in Anglia habere satis graves ut de eo supplicium sumere non possent. (Supplicium poena blasphemiae in colonia fuit). Fame in insula paene necatus est, sed Indi benevoli ex continente eum victu suffragati sunt, qui traduntur hos eventus non intellegisse, et ipse tandem ad Angliam sua sponte elapsus est. Commune Montis Hilaris sine Morton alium annum superfuit, sed Mons Dagon a Puritanis, ex deo marino Semitico appellatus, et fidem interposuerunt ut eum locum doloris facerent. Per duram anni 1929 famem hiemalem, habitantes Novi Salem, Ioanne Endecott duce, frumenta copiosa Montis Dagon furati sunt, reliquiumque mali Maii destruxerunt, quem Vitulum Horeb appellaverunt et idolum paganum vituperantes. Morton autem ad coloniam mox rediens, plurimos invenit habitantium dispersos fuisse, atque iterum in custodiam datus, sine iudicio honesto coloniis deportatus est. Proximo anno, colonia Montis Dagon omnino incensa, Morton ad Angliam relegatus est.

Saevitiam per iter in exilium vix superans, salutem anno 1631 recuperavit, et post breve tempore in carcere in Essexia, liberatus litem habuit cum Societate Sinus Massachusettensium, potestate politica quae Puritanos sustinebat. Mirabile in opinione fautorum Anglicorum Separatistarum Plimmutensium,[15] Morton graves suae causae fautores attraxerat, et revera defensor libertatis tractabatur. Ferdinando Gorges primo fautore adiuvante, factus est iurisconsultus Concilii Novae Angliae contra Societatem Sinus Massachusettensium. Vera autem vis politica quae eius fortunam sustinebat fuit inimicitia Caroli I cum colonis Puritanis. Conatibus Mortonianis anno 1635 prospere procedentibus, diploma societatis revocatum est. Quo facto, maiores dispositiones politicae in Nova Anglia facta sunt, quamquam eae praecipue dissentionem auctam cum colonis alienis et indigenis repraesentabant. Colonia Plimmuta tamen loco doloris, multi e Massachusetta in Connecticutam tuti discesserunt.

"Novum Canaan Anglicum"[recensere | fontem recensere]

Morton anno 1637 famosus politicus factus est cum New English Canaan ('Novum Canaan Anglicum') proferretur, opus tribus voluminbus editum, in adnotationibus suarum molestiarum legitimarum conditum, Beniamino Jonson et aliis amicis litterariis in Mermaid Tavern probabiliter adiuvantibus. Morton in his libris strenuam produxit delationem regiminis Puritani in coloniis, rationis terrarum inclusarum, et quasi generis occidio indigenarum. Ex contrario, Indos descripsit culturam multo meliorem, Canaanque a Novo Israel Puritanorum oppugnatum appellavit. Breviter repetivit magnum opus in postulatione colonias "demilitarizatas" esse et Novum Canaan multiculturalem modo Montis Hilaris creari, cum aestimationem commercii in Americae Septentrionali astute describeret, quamquam eventus discrepantissimi factus sunt cum Nova Anglia reficeretur et Commercium Triangulare in servitute conditum inciperetur.

Gorges eo tempore est novus Gubernator Coloniarum a Rege Carolos I declaratus, quamquam Americam numquam invisit. Mortoniana autem victoria mox finita est ab initio Belli Civilis Anglici, quod ob absolutismum Caroli et commotionem a Puritanis effectum est. Morton anno 1642 Novam Angliam fugere cum Gorges in animo habuit, sed Gorges senex iter facere non maluit, et Morton procurator Gorgesianus in Cenomannica solus rediit.

Iudicium seditionis et mors[recensere | fontem recensere]

Plimmutam iterum rediit, iterum in custodiam deditus, agitatoris fautorisque regis accusatus, in iudicium vocatus ob eius partes in abrogato coloniae diplomate, atque adeo ob seditionem. Ante Septembrem in carcere Bostoniae includebatur, sed in iudicium non iam adductus est, ut testimonia per hiemem peti possent, sed testes carebant. Valetudine autem deficiente, petitio clementiae et liberationis concessa est. A fautoribus Anglicis per Bellum Civile Anglicum separatus, apud colonos Ruris Occidentalis in Cenomannica habitantes commoratus est, sub aegide adiutorum Gorgesianorum. Obiit anno 1647, anno aetatis suae 71.

Memoria[recensere | fontem recensere]

Aestimatio[recensere | fontem recensere]

Harrison T. Meserole Morton "primum Americae verberonem" appellat.[16][17] Liber The New English Canaan appellatus est "opus magni momenti scripturae Americanae circumiecta tractantis."[18][19]

In litteris[recensere | fontem recensere]

"The Maypole of Merry Mount" ('Malus maius Montis Hilaris'), fabula Nathanielis Hawthorne, in Twice-Told Tales (1837) prolata, et Merry Mount, liber J. L. Motley (1849), in curriculum vitae Mortonianum conditi sunt.

Morton apparet unus ex iudicibus damnatorum a diabolo evocati in The Devil and Daniel Webster ('Diabolus et Daniel Webster', 1936), fabula brevi a Stephano Vincentio Benet scripta.

Morton est prima persona in "Endecott and the Red Cross" ('Endecott et Crux Rubra'), Roberti Lowell ludo, primum in The Old Glory (1965) prolato, trilogia ludorum singulorum actuum. Lowell dixit Novum Canaan librum Mortonianum et "The Maypole of Merry Mount," fabulam Hawthornianam, fontes ludi fuisse.

Philippus Roth mentionem Morton et coloniae Montis Hilaris in mythistoria The Dying Anima ('Animal moriens', 2001) facit.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "dark corner of the land."
  2. Anglice: "whose economic straits filled new tent-cities, furnished prisons and gallows, and pushed Devon men to the Bristol sea-trades."
  3. Anglice: "civilized and humanitarian."
  4. Anglice: "intolerant European neighbours."
  5. Alden T. Vaughan, New England Frontier: Puritans and Indians, 1620–1675 (Normanniae: University of Oklahoma Press, 1995, ISBN 978-0-8061-2718-7), 89–90.
  6. Ludus in merry ('hilaris') et mare.
  7. Anglice "consociates."
  8. Anglice: "loyal subject."
  9. Anglice: "They . . . set up a May-pole, drinking and dancing about it many days together, inviting the Indian women, for their consorts, dancing and frisking together (like so many fairies, or furies rather) and worse practices. As if they had anew revived & celebrated the feasts of ye Roman Goddess Flora, or ye beastly practices of ye mad Bacchanalians."
  10. Anglice: "all the scum of the country."
  11. Anglice: "a Comus-crew of disaffected fur traders, antinomians, loose women, Indians and bon-vivants."
  12. Anglice: "Princes of Limbo."
  13. Anglice: "supplying guns to the Indians."
  14. "Thomas Morton: Phoenix of New England Memory," in New England's Crises and Cultural Memory: Literature, Politics, History, Religion, 1620–1860, ed. John P. McWilliams (Cambridge University Press, ISBN 978-0-521-82683-9), 44–73.
  15. Anglice: "Plymouther Separatists."
  16. Anglice: "America's first rascal."
  17. Harrison T. Meserole, American Poetry of the Seventeenth Century (Penn State University Press, 1985), 369.
  18. Anglice: "an important work of early American environmental writing."
  19. Michael P. Branch, Reading the Roots: American Nature Writing Before Walden (University of Georgia Press, 2004), 63.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]