Thomas Couture

E Vicipaedia
Thomas Couture a se pictus

Thomas Couture (natus die 21 Decembris 1815 Silvanecti – mortuus est die 30 Martii 1879 in oppido Villiers-le-Bel) fuit pictor Francicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Discipulus Antonii Ioannis Gros et Pauli Delaroche annis 1840 ineuntibus famam suam auxit elegantiam delineatoriam classicis Francicis cultam cum coloribus vivacioribus atque impetu magno uniens.

Eius opus magnum de Romanorum decadentia (in Museo Lupariensi), quod anno 1847 in pinacotheca Salon triumphum egerat, tam delineatione perfecta quam coloribus speciosis distinguitur ut argumentum tabulae concentum atque consensum cum technica inire possit. Similium notionum atque commodorum tabulae multae anteriores exstant, e.g. de Venetiano iuveni post festum, de Filio prodigo, de Sacra auri fame (1841; in museo Tolosano), de Lupae victoria.

Ab anno 1855 notissimum factum est opus de Falconario; tamen constat imaginem Romanorum illorum moribus depravatorum omnia alia superare. Neque scaenae e vita Mariae depromptae quas in Fano Sancti Eustachii Lutetiensi depinxit, vere captant.

Denique Couture discipulos non paucos genuit, inter quos etiam Germani velut Anselmus Feuerbach, Rudolphus Henneberg, Augustus de Heyden, Gulielmus Gentz, Victor Müller: annis 1850 magister multis dilectissimus fuisse videtur. Etiam Petrus Puvis de Chavannes, Gulielmus Morris Hunt, Marcellinus Desboutin et Antoninus Proust multum a Couture discebant. Ipse autem edidit librum praetitulatum »Entretiens d'atelier« annis inter 1867 et 1869, duobus in tomis.

Opera[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Georges Bertauts-Couture (ed.): Thomas Couture, sa vie, son œuvre, son caractère, ses idées, sa méthode. Le Garrec, Lutetiae 1932.
  • Albert Boime: Thomas Couture and the Eclectic Vision. Yale University Press, Ad Novum Portum Connecticutae 1980, ISBN 0-300-02158-5.
  • Armand Dayot (ed.): Exposition des œuvres de Thomas Couture. Levesque, Lutetiae 1913.
  • Robert Kashey (ed.): Thomas Couture. Drawings and some oil sketches. Shepherd Gallery, Neoeboraci 1971.
  • Bénédicte Ottinger (Hrsg.): Thomas Couture (1815–1879). Portrait d’une époque. Somogy, Lutetiae 2003, ISBN 2-85056-684-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Couture spectant.