Theresia Neumann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Theresia Neumann
Res apud Vicidata repertae:
Theresia Neumann: imago
Nativitas: 1898; Konnersreuth
Obitus: 1962; Konnersreuth
Patria: Germania

Theresia Neumann (theodisce Therese, bavarice autem Resl), nata est in Konnersreuth Bavariae in Germania 9 Aprilis anno 1898. Filia primogenita familiae vestitoris erat decimos fratres habens. Stigmatibus mysticis nota est.

Infans totiens concidit ut paralysi adfligeretur et caecitate laboraret anno 1919. Anno 1923, die beatificationis Theresiae Lixoviensis caecitas disparuit eiusdemque paulo post canonizationem paralysis percurata est. Primum anno 1926 stigmata et lacrimas sanguinis monstravit. Ab illo tempore per 36 annos nec cibis nec potionibus, sed solo pane eucharistico vescens vixisse dicitur. Saepius extaseis subibant, in quibus visionibus vitae Christi dignata esse visa est et hebraice, aramaice, latine loquebatur.

18 Septembris, 1962, angore pectoris mortua est. Gerhardus Ludovicus Müller, tunc Archiepiscopus dioecesis Ratisbonensis, anno 2005 beatificationem eius gerendam occepit, quam rem Sancta Sedes adhuc tractat.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!