Thera (insula praehistorica)

E Vicipaedia
Caldera Theraea e satellite picta

Insula praehistorica, multo maior atque insula Thera hodierna, saeculo 17 a.C.n. ex eruptione "Minoa" magna parte deleta est. Nomen verum antiquum, documentis carentibus, ignotum est. A quibusdam igitur Thera vel Santorini appellatur, sicut insula principalis successor; ab aliis Calliste (scil. "pulcherrima") seu Strongyle (scil. "rotunda") e nominibus insulae Therae antiquis vel mythologicis.

Hodie supra maris aequor videtur circulus insularum qui calderam Theraeam delineat, inter quas Thera (insula principalis), Therasia et Aspronesium: medio iacet Nova Caymene.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]