Theoria felis bellulae activismi digitalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imagines lolcat per retibus saepe communicantur quibus ab activistis interretialibus utuntur. Felis loldictione dicit: "Quare me supprimere vis?"

Theoria felis bellulae activismi digitalis est theoria de activismo Interretiali, censura TTT, et "felibus bellulis" (quae appellatio est pro ulla industria interretiali pretii haud magni ac tamen popularissima) anno 2008 ab Ethan Zuckerman proposita.[1][2] Theoria est activismum plurimis hominibus non interesse; homines autem Interrete uti velle ad industrias mundanas ut pornographiam vel lolcat (sive "feles bellulas").[3] Instrumenta ad illas res creta (ut Facebook, Flickr, Blogger, Twitter, cetera) activistis, qui vi per se ad instrumenta crescenda careant, utilissima sunt.[3] Ita hi activisti cum haec instrumenta plus immunitatem ex ultionibus gubernatialibus habent quam cum instrumenta propria quia si instrumentum popularissimum clauderetur, plus clamorem sit quam si instrumentum obscurum clauderetur.[3]

Zuckerman dixit in hoc modo: "TTT 1.0 creata est ut physici litteras eruditas communicarent. TTT 2.0 creata est ut homines imagines felium bellularum communicarent."[3]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Shirky, Clay (1 Ian 2011). "The Political Power of Social Media". Foreign Affairs 
  2. Shapiro, Samantha (22 Ian 2009). "Revolution, Facebook-Style" 
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Zuckerman, Ethan (9 Mar 2008). "Bright Green: The Cute Cat Theory of Digital Activism". Worldchanging 

Vide etiam[recensere | fontem recensere]