Theorema Thomas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Theorema Thomas est sententia sociologica proposita in libro The child in America inscripto, a W.I.Thomas et D.S.Thomas conscripto. Quae sententia hoc fere significat:

Rerum condiciones, si ab hominibus ut verae definitae sint, veras adferent consecutiones.[1]

Theorema Thomas, quamquam non de theoremate sensu technico hic agitur, ad fundamenta scientiarum socialium pertinet, quippe cum ab hominum opinationibus multi, ne dicamus plurimi, processus sociales proficiscantur. Exemplo huius theorematis est prophetia sui effectrix.

Protasis theorematis illius ostendit homines non solum obiectivas rerum proprietates respicere, sed etiam, et quidem plerumque, eas proprietates, quas sibi maximi momenti esse iudicant. Itaque, ubi primum rerum condicionem significatione aliqua comprehenderint, actiones suas ad eam significationem accommodabunt.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas & Thomas (1928: 571-572): "If men define situations as real, they are real in their consequences"; Merton (1948: 193).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Merton, Robert K. (1948) The Self-fulfilling Prophecy. Antioch Review 8: 193-210.
  • Thomas, William I. & Thomas, Dorothy S. (1928) The child in America: Behavior problems and programs. New York: Knopf.