Theophilus Antiochenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theophilus (Θεόφιλος ὁ Ἀντιοχεύς; mortuus circa annum 183) fuit sextus episcopus Antiochenus. Fontes vitae Theophili praecipui sunt Hieronymus et Eusebius Caesariensis, qui eum in „Praeparatione evangelica“ demonstrat. Ad hoc Theophilus ipse quaedam opera conscripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Theophilus, ut ipse refert, in Mesopotamia natus est. Bibliorum studio ad religionem Christianam pervenit. Eusebius narrat Theophilum in „haereticos“ (imprimis Marcionitas) impugnando eminuisse. Theophilus disciplina classica (Paideia) praeditus opera exegetica, catechetica, antihaeretica et apologetica conscripsit, ex quibus - paucis fragmentis exceptis - tantum apologia tripartita "Ad Autolycum" conservata est.

Maximianus ei in sede episcopali Antiochena successit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Ad Autolycum, ed. et in linguam Anglicam vers. a Robert M. Grant, Oxoniae: Clarendon Press 1970 (Oxford early Christian texts)
  • A Autólico, ed. et in linguam Hispanicam vers. a José Pablo Martin, Madriti: Ciudad Nueva 2004 (Fuentes patrísticas 16)
  • Kommentar zu frühchristlichen Apologeten (KfA), ed. a Norbert Brox/Kurt Niederwimmer/Horacio E. Lona/Ferdinand R. Prostmeier/Jörg Ulrich. Herder: Friburgi et al. 1999ss.

Nexus interni

Weblinks[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!