Latinitas bona

Theomnestus Nicopolitanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theomnestus Nicopolitanus (Graece Θεόμνηστος) fuit scriptor de equis, saeculo IV aut V florens, cuius opus Arabice tantum servatur. Exstant in Hippiatricis et in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis et in Fragmentis Anatolii de equis in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta ex opere Theomnesti dempta. Eundem fortasse Plinius maior inter fontes libri 33i Naturalis historiae laudat.

Index fragmentorum Graecorum[recensere | fontem recensere]

  • Hippiatrica Berolinensia, Hippiatrica Cantabrigiensia, Hippiatrica Parisina passim
  • Fragmenta Anatolii de equis
  • Geoponica 16.12.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xx-xxi
  • E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum. Lipsiae: Teubner, 1927
  • Susanne Saker, Die Pferdeheilkunde des Theomnest von Nikopolis in arabischer Übersetzung. Ein Handbuch für den praktischen Tierarzt im arabischen Sprachraum des Frühmittelalters. Wiesbaden: Harrassowitz, 2008