Theodorus Godunov-Cerdyntsev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theodorus Constantini filius Godunov-Čerdyntsev[1] est persona ficticia in mythistoria Дар ("Donum") a Vladimiro Nabokov annis 1937-1938 edita. Godunov-Čerdyntsev est poeta cuius carmina (a Nabokov ipso facta) in libro apparent; insuper alia carmina "per F. G. Č." invenimus in ephemeride Russica Poslednije novosti ('"Ultimae novitates") anno 1934.

In Unione Sovietica, nomine Nabokovi ut inimici politici nunquam referto, Michael Lotman commentationem edidit de carminibus Godunov-Čerdyntsev (ut veri scriptoris) anno 1979.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Федор Константинович Годунов-Чердынцев, Fëdor Constantinovič Godunov-Čerdyntsev.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael Lotman, "Некоторые замечания о поэзии и поэтике Ф. К. Годунова-Чердынцева" in Вторичные моделирующие системы (Dorpati, 1979).


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.