Jump to content

Theodorus Gadareus

E Vicipaedia

Theodorus Gadareus (Graece Θεόδωρος ὁ Γαδαρεύς) fuit orator Graecus primo saeculo a.C.n. florensGadaris in Syria scholam rhetoricam direxit ubi futurum imperatorem Tiberium oratoriam artem didicit. Hermagoram Temnium discipulum habuit, qui eum exinde in arte oratoria promulganda secutus eodemque munere Romae functus est.

Theodorus alter celeberrimorum oratorum ea aetate commune habebatur quod Apollodorus Pergamenus tantum ei par credebatur. Cum inter se de summo arbitrio in re stylistica censenda certarent discipuli illius Apollodorei, qui Theodoro faverent autem Theodoriani nuncupati sunt.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]