Theodorus Bredichin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Bredichin
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Bredichin: imago
Theodorus Bredichin: imago
Nativitas: 1 Decembris 1831, 8 Decembris 1831; Nicolaopolis Olbiopolitarum
Obitus: 1 Maii 1904; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Regio Analeptriana

Theodorus Alexandri filius Bredichin (Russice Фёдор Александрович Бредихин, tr. Fëdor Aleksandrovič Bredichin; natus die 8 aut 14 Decembris 1831 in urbe Nikolaev tunc gubernii Chersonensis Imperium Russicum et nunc Ucrainae, mortuus die 14 Maii 1904 Petropoli) fuit astronomus Russicus, alumnus facultatis physico-mathematicae, dein professor (ab anno 1863 extraordinarius, ab anno 1865 ordinarius, et ab anno 1882 emeritus) et decanus facultatis physico-mathematicae (annis ab 1873 ad 1876) Universitatis Moscuensis, socius ordinarius Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae (ab anno 1890), director observatorii Universitatis Moscuensis (annis ab 1873 ad 1890) et Observatorii Pulkovensis (annis ab 1890 ad 1895). Asteroides 786 Bredichina in eius honorem vocatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Bredichin spectant.
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon