Theodora Angelina (Caesarissa)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theodora Angelina, quae saeculo XII exeunte floruit, fuit filia Andronici Angeli sororque imperatoris Isaacii Angeli. Anno fere 1186 imperator Theodorae matrimonium Bonifacio Montisferratensi obtulit, sed frustra, Bonifacio nuper marito. Mox igitur fratri Conrado Montisferratensi obtulit, qui accepit et pro Isaacio breviter militavit, sed anno 1187 subito a Constantinopoli abiit regnumque Hierosolymitanum uxoremque Isabellam recepit. Theodora vitam religiosam suscepit apud monasterium Dalmatium.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 185

Nexus externi[recensere | fontem recensere]