Theodericus Becker

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theodericus (Theod. Dirk) Becker (natus die 4 Maii 1966 Biliveldae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, academiam administrationis Biliveldae frequentabat, diploma accepit et minister publicus urbis Biliveldae factus est. Hoc in munere ab anno 1983 operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Becker uxorem duxit atque filium et filiam habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Becker, qui ab anno 1988 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 1994 - 2005 legatus ad consilium oppidi Oerlinghausen fuit. Deinde ad hunc diem legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]