Thebais

Thebais est carmen epicum P. Papinii Statii de bello septem ducum contra Thebas. Libros duodecim habet, versus 9748.
Statius in ultimis versibus carminis dicit se duodecim annos Domitiano imperante id composuisse. In Silvis[1] dicit anno 95 carmen perfectum est; pater Statii, grammaticus, orator et poeta, ad id opus filium incitavit[2]. Non fuit prima Thebais; duas Graecas novimus, primam veterem saepe ipso Homero adscriptam, alteram ab Antimacho Colophonio compositam.
Fabula
[recensere | fontem recensere]Libri a I ad IV causas belli et praeparationes describunt. Libri V et VI digressionem faciunt: Hypsipyle scelus mulierum Lemniarum narrat; puer, quem curat, Archemorus, a serpente interficitur, et exercitus Argivus ludos funebres in eius honorem celebrat. Libri a VII ad XI de bello ipso sunt, usque ad monomachiam Eteoclis et Polynicis. Liber XII de honoribus funebrbus narrat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- P. Hardie, The epic successors of Virgil, a study in the dynamics of a tradition, Cantabrigiae, PU, 1993.
- F. Ripoll, La morale héroïque dans les épopées latines d'époque flavienne : tradition et innovation, Lovanii, Peeters, 1998.
- Sylvie Franchet d'Espèrey, Conflit, violence et non-violence dans La Thébaïde de Stace, Lutetiae, Les Belles Lettres, 1999.
- Fernand Delarue, Stace, poète épique, originalité et cohérence, Lovanii et Lutetiae, Peeters, 2000.
- Anne Lagière, La Thébaïde de Stace et le sublime, Bruxellis, Peeters Publishers, 2017.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Thebais in Musisque Deoque