Lex Teeterana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lex Teeterana,[1] Anglice Teeter's Law est adagium de tractatione linguisticae historicae:

Lingua familiae quam optime scis antiquissima semper evenit.[2]

Lex, quamquam ex Carolo Teeter, linguista linguarum vernacularum Americarum appellatur, in Teeteranis operibus prolatis adesse non videtur.[3]

Calvert Watkins, linguista linguarum Proto-Indo-Europaearum hanc legem anno 1976 in recognitione libri Proto-Indo-European Syntax: The Order of Meaningful Elements, commentarii critici a Paulo Friedrich scripti, citavit. Watkins arguit syntacticam reconstructionem Friedrichianam omnino in lingua Graeca Homerica conditam esse.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice: "The language of the family you know best always turns out to be the most archaic." (Watkins 1976:310).
  3. Hock 2007:275.
  4. Watkins 1976:310.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hock, Hans Heinrich. 2005. Privileged Languages and Others in the History of Historical-Comparative Linguistics. In History of Linguistics 2005: Selected Papers from the Tenth International Conference on the History of the Language Sciences, ed. Douglas A. Kibbee, 274–287. John Benjamins. ISBN 9789027246035.
  • Watkins, Calvert. 1976. Towards Proto-Indo-European Syntax: Problems and Pseudo-Problems. Papers from the Parasession on Diachronic Syntax, ed. Sanford B. Steever, Carol A. Walker, et Salikoko S. Mufwene, 305–326. Sicagi: Chicago Linguistic Society.