Jump to content

The Time Machine (H. G. Wells)

E Vicipaedia
Frons libri.

The Time Machine (‘machina temporis’) est liber ab Herberto Georgio Wells anno 1895 confectus, et quidem prima mythistoria eius quae exemplum fictionis scientificae perhibuit. Quo opere de quodam viro docto Britannico aevi Victoriani narratur, qui machinam temporis invenit, qua compluria milia annorum procedere potest. Ad momentum temporis pervenit, quo locus unde venit ab aliogenis habitari videntur, qui quidem homines sunt praeter opinionem evoluti.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Britannus quidam Victorianus, Viator Temporis (vel simpliciter Viator) dictus, inter cenam convivis suis hebdomadalibus narrat, se experimento comprobasse machinam, quae per tempus iter facere possit. Parvo monstrato exemplari dicit se machinam magnam in laboratorio suo fere perfectam habere, qua quivis vector per tempus iter facere possit. Proxima hebdomada inter cenam, Viator fessus et confectus convivis suis narrat, quae in itinere suo ad futura expertus sit.

Narrat enim Viator Temporis, res circa se celeriter moveri, cum ad futura progreditur, domumque suam evanescere et in hortum luxuriosum mutari videt. Viator in anno 802 701 subsistit inciditque in Eloös, populum humanoidum parvorum et puerilium,[1] qui in parvis communitatibus intra magna et futuristica sed conrupta aedificia habitant, et victum fructuum sequuntur. Conatus eius cum iis communicandi incuria intemperantiaque eorum impediuntur. Laeti et securi apparent, sed noctes obscuras, praesertim inlunes, formidant. Viator Temporis, cum regionem circa domicilia Eloorum explorasset, ad summum collem pervenit, unde quod Londinium olim fuerit prospicit, et ruinas pristinae metropolis reperit, ratus totum planetam, quippe qui perparva tantum vestigia societatis humanae abhinc centenis milibus annorum reliquisset, hortum factum esse, et communismum postremo adeptum esse. Eloï vestimenta consimilia gerunt, nec mares nec feminae moribus inter se differunt.[2] Intellegentiam ex necessitate oriri coniectat, nam cum nullae verae difficultates Elois obviam eant, spiritum et intellegentiam et valetudinem summae humanitatis amiserunt.

Viator ad locum adventùs reversus machinam suam abesse animadvertit. Sed cum vectes machinae removisset, confidit eam per tempus non viasse. Postea in Morlocos incidit, troglodytas simiarum similes, qui in tenebris subterraneis vivunt noctuque tantum in superficiem surgunt. Quos ratus machinam temporis abstulisse unum explorat ex multis "puteis", qui in domicilia Morlocorum ducunt, illosque machinis utentes invenit, quae efficiunt, ut Eloï in paradiso suo supraterraneo vivere possint. Etiam intellegit Eloos a Morlocis regi ac ad vescendum pasci. Arbitratur Viator gentem humanam in duas species divisam esse: Eloos, classem otiosam, ex optimatibus pristinis evolutos esse, quorum ex servis repetitiva opera praestantibus subnatos esse Morlocos.

Interea Weenam virginem Elooensem ab aquis submersione servat, cum nemo alius ex Elois angustias eius animadvertat, et eam secum in expeditionem ad Palatium viridis porcellanae ducit, structuram remotam quae museum derelictum esse apparet. Ibi Viator recentia sulphurata invenit, ex quibus telum rude contra Morlocos effingit, ut machinam suam recuperet. Weenam ad suam aetatem reducere constituit, ut eam ab horroribus futuri mundi servet. Quia nimis molestum videtur iis ad domum Weenae pervenire, in silva pernoctant. Postremo a Morlocis oppugnantur: Weena animo linquitur, Viator effugit, cum parvus ignis, quem post eos reliquit ad Morlocos repellendos, in incendium silvestre vertitur. Weena et Morloci ignibus perusti intereunt.

Morloci Sphingem[3] aperiunt et machina utuntur esca ad capiendum Viatorem perturbatum, nescientes eum ea ad effugium uti posse. Viator vectes iterum adnectit, antequam ulterius a sua aetate ad annorum fere triginta miliones progrediatur. Ibi nonnulla ex ultimis rebus viventibus in Terra moriente videt: creaturas cancro similes litora sanguinea vagantes, papiliones enormes persequentes, in mundo lichenibus tecto. Pergit saltus porro per tempus facere, videtque rotationem Terrae cessare solemque maiorem ac rubriorem obscurioremque fieri. Conglaciat mundus et silescit, ultimis rebus viventibus exstinguentibus.

Oppressus ad suam aetatem redit. Ad laboratorium pervenit tribus tantum horis post profectionem suam, seroque ad cenantes se adiungit. Cenatus de rebus quas expertus esset visitatoribus incredulis narrat. Testimonio duos adfert flores solito candidiores, quos Weena in bracarum eius fundam posuerat.

Narrator primus narrat se postero die ad domum Viatoris redisse, et eum invenisse ad aliud iter parantem et promittentem se brevi rediturum. Post triennium nondum redisse videtur.

  1. Nomen populi Eloï est.
  2. Capitulum VI.
  3. Gavurin 2021.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gavurin, Billie (2021) ‘Some old-world savage animal’: H. G. Wells’ White Sphinx and the Terror of Posthuman Time. Victorian Network 10: 54-76.
  • Hammond, J. R. (1979) An H. G. Wells Companion. Macmillan Press.