The Sun Also Rises

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina adhuc usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.
English language
English
The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
Hemingway (ad sinistram), cum Haroldo Loeb, Duff Twysden (petasta), Hadley Richardson, Donaldo Ogden Stewart (obscuratus), ac Patricio Guthrie (ad dextimam) in taberna Pompelonis mense Iulii 1925. Twysden, Loeb, ac Guthrie fuerunt exempla personarum Brett Ashley, Roberti Cohn, ac Michaëlis Campbell in The Sun Also Rises.

The Sun Also Rises ("Sol etiam oritur"[1]) est mythistoria anno 1926 ab Ernesto Hemingway, scriptore Americano scripta, quae historiam tractat gregis Americanorum et Britannorum, Franciam habitantium, quae Lutetiâ Pompelonem ad festum Sancti Firmini, encierro et tauromachiam (cursum et venationem taurorum) spectanda eunt. Liber mense Octobri anni 1926 a Scribner's domo edictrice in Civitatibus Foederatis editus est. Post annum domus Londiniensis Jonathan Cape eum titulo Fiesta edidit. Ex illo tempore usque adhuc continue impressus est. Paulo post editionem laudatus et reprehensus, deinde eminens modernismi exemplum et maximum Ernesti Hemingway opus habitus est.[2][3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer tituli fontem, librum Ecclesiasten 1:5: "Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur."
  2. Meyers (1985), 192
  3. Wagner-Martin (1990), 1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]