The Roaring Girl

E Vicipaedia

The Roaring Girl, scilicet "Virgo vociferans", est comoedia a Thoma Middleton et Thoma Dekker inter annos fere 1607 et 1610 scripta, a Principis Henrici Servis apud Theatrum Fortune docta et anno 1611 divulgata. Virgo in titulo commemorata fuit vero nomine Maria Frith (sed agnomine Moll Cutpurse recognita). Moll in actu V comoediae alias personas de sermone Cant vagantium Anglicorum certiores facit, carmine A gage of ben rom-bouse et versione Anglica A rich cup of wine cantatis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David J. Lake, The Canon of Thomas Middleton's Plays. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1975
  • Paul Mulholland, ed. The Roaring Girl. Mancunii: Manchester University Press, 1987 (The Revels Plays)
The Roaring Girl : Index personarum

Sir Alexander Wengrave • Neatfoot, huius servus • Sir Adam Appleton • Sir Davy Dapper • Sir Beauteous Ganymede • Sir Thomas Long • Lord Noland • Sebastian Wengrave • Jack Dapper • Gull, huius servus • Goshawk • Greenwit • Laxton • Tiltyard, pinnarum venditor • Domina Tiltyard • Openwork, textor • Domina Openwork • Hippocrates Gallipot, apothecarius • Domina Gallipot • Moll, virgo vociferans • Ralph Trapdoor • Tearcat • Sir Guy Fitzallard • Maria Fitzallard, huius filia • Curtilax, miles • Hanger, huius sectator • Ministri, rhedarius, portator, vestitor, ingenui, zonarii