The Legend of Zelda (ludus televisificus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne ludi televisifici.

The Legend of Zelda (Latine "legenda Zeldae"; Iaponice: ゼルダの伝説, Zeruda no Densetsu), est ludus televisificus phantasiae mediaevalis, vehementiae et adventurae et inauguralis multiseriei eiusdem nominis, anno 1986 a Nintendo divulgata et edita. Editioni Iaponica originali, The Hyrule Fantasy ("phantasia Hyruliana") subnominabatur. Fabula in terra mediaevali Hyrule positus est et agit puerem Link appellatum, primus protagonista et ludibilis, quem octo fragmenta Trivis Sapientiae (Anglice Triforce of Wisdom), ipsae pars reliquae Trivis (Triforce), colligere tentat per pricipissam Zeldam a Ganon, antagonista, salvare.

Ludus televisificus inauguralis suae multiseriei est, et Iaponiae ut ludus electronicus initialis ad Family Computer Disk System anno 1986 primigenie edebatur.[1] Proximo anno America Septentrionali et Europae ad Nintendo Entertainment System edebatur, et ad hoc systema capsella lusoria pilam interiorem datae salvandae includebat, quae primum ludum televisificum cum hac qualitate facit.[2] Haec versio Iaponiae anno 1994 edita est sub titulo The Legend of Zelda 1 (ゼルダの伝説1, Zeruda no Densetsu Wan).

Recreatio The Legend of Zelda ad Game Boy Advance anno 2004 divulgata est. Originale ad Wii, Nintendo 3DS et Wii U per Virtual Console quoque venditur.

The Legend of Zelda venditorem maximum fit cum plus quam 6.5 millionibus exemplaribus. In indicibus ludorum electronicorum grandissimorum aut inspiratissimorum saepe apparet, et ut antecessor gravis ludorum electronicorum ludi personarii generis censetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "放課後のクラブ活動のように". 社長が訊く. Nintendo Co., Ltd. 19 Novembris 2009.
  2. Gerstmann, Jeff. "The Legend of Zelda Review". GameSpot. CBS Interactive. 22 Novembris 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!