Jump to content

The Keys of the Kingdom

E Vicipaedia
Gregorius Peck Franciscum Chrisholm agit (1944).

The Keys of the Kingdom (Latine Claves regni) est mythistoria anno 1941 ab Archibaldo Iosepho Cronin scriptore Scotico publicata, quae plurimos lectores habuit et in multas linguas versa est. Pellicula Americana eiusdem nominis Iohannis Stahl cum Gregorio Peck anno 1944 e mythistoria ducta est[1]. Praecipuum thema libri est tolerantia religiosa. Nam protagonista Francis Chrisholm, presbyter Scoticus apud Seres missus, humanismum adversus Ecclesiarum dogmatismum tuetur. Regnum in titulo memoratum Regnum Dei designat.

Francis nondum decem annos natus orphanus fit cum parentes tragice pereunt postquam pater catholicus a viris religionis hostilis male mulcatus est. A matertera Polly, eius benefactrice, incitatus presbyter fit quamquam eius indoles ecclesiasticis muneribus parum idonea saepe iudicatur. Itaque a superioribus non amatur despectis virtutibus non dubiis. Tum eius patronus Reverendus Mc Nabb ei persuadet ut apud Seres in missionem proficiscatur.

In urbe Paitan triginta sex annos mansit. Quamvis pie et fortiter multas tribulationes passus, pestilentiam et famem et inundationem et bellum et latrocinium nihilominus superiorum spes in Europa non implevit. Non enim statisticis similibus gloriari poterat atque praecessor qui baptismos pecunia ciboque emebat atque veracitatem fidei conversorum parvi faciebat. Econtra Pater Chrisholm conscientiam hominum respiciebat atque conversiones sinceriores efficiebat. Praeterea offendebat eius nimia tolerantia: ita amicitiam familiarissimam cum atheista, medico Willie Tullock, iunxerat necnon cum missionario methodista, doctore Fiske, quem non rivalem sibi esse aestimabat quia plures portas ad regnum Dei ducere posse sibi persuasum habebat, nec de conversionibus cum eo certabat. Praeterea ipsum Confucianismum admirabatur. Ita virtutibus humanis elucebat et ab omnibus amabatur.

In fine senex exhaustus, debilis, mutilatus in Scotiam revocatur ubi parochiam sibi poscit. Ibi Andream nepotem orphanum sobrinae Norae a se olim amatae, quae se ipsa tragice necaverat antequam presbyter fieret, ad se accersit atque nutriendum educandumque suscipit. Ultimam tamen probationem subire debet: nam legatus episcopi, protonotarius apostolicus Sleeth, qui iam eum e parochia ad requiem dimittere constituerat ad inspiciendam paroeciam venit. Sed somnio improviso velut divinitus monitus sententiam mutat et ipso profectionis momento relationem quam iam scripserat rescindit. Quae subita rerum mutatio non insolita est in mythistoriis Achibaldi Cronin qui deum ex machina non reformidabat.

Res narratae inter circiter 1880 et 1938 geruntur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Tiphaine Averlant-Arnould, Archibald Joseph Cronin : médecin, écrivain et humaniste : introduction à l'univers romanesque de l'auteur de La citadelle, Éditions Complicités, 2024. 978-2-38647-077-6
  • Dale Salwak, A.J. Cronin, Bostonii, Twayne Publishers, 1985. 978-0-8057-6884-8

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]