Jump to content

The Island of Doctor Moreau (H. G. Wells)

E Vicipaedia
Frons libri.

The Island of Doctor Moreau ('insula doctoris Moreau') est liber generis scientiae ficticiae ab H. G. Wells anno 1896 confectus, qui de variis rebus, sicut societate et natura humana, Darwinismo et eugenica, nec non de fide et religione disserit. Undevicesimo enim saeculo exeunte, dum illum librum scribit, de vivisectione acriter disputatum est inter homines doctos Angliae. Erant, qui vivisectioni adversarentur, sicut unio Britannica ad tollendum vivisecandi usum, quae biennio post hanc editam mythistoriam condita est.

H. G. Wells mythistoriam suam incipit prooemio, cuius subscriptor Carolus Eduardus Prendick de iis narrat rebus, quae patruo suo Eduardo Prendick obvenerunt. Dicit enim patruum suum anno 1887 Callai in urbe Peruviana conscendisse navem "Lady Vain", quae in illo itinere naufragium fecit. In qua calamitate patruus in maris undis perisse credebatur. Initio autem proximi anni idem vir delirus ac paene mente captus in parva scapha inventus est. Postea, cum heres Eduardi Prendick esset, inter huius chartas hoc invenit manuscriptum quo, quibus periculis incredibilibus in itinere suo obvenerit, narratur.

Eduardus Prendick, de cuius periculis hic agitur, in Pacifico Australi naufragus, post aliquot dies molestissimos a nautis navis praeterientis famelicus et semianimis servatur. Quae navis tumultuosa, nomine "Ipecacuanha", ex Arica urbe Chiliae profecta erat bestiis miris sicut puma onerata. Montgomerius, vir satis iuvenis capillo flavo, hirsuto mystace stramineo, labroque inferiore pendulo, eum reviviscit.[1] Onus navis bestiale eius erat, quod ad insulam arcanam deferre iussus erat. Etiam famulum Montgomerii videt, virum deformatum, facie nigra, paene bestialem,[2] quem M'ling appellabat.

Navis pumam aliasque bestias subvehit ad insulam innominatam, ubi doctor Moreau, biologus infamis, "stationem biologicam" habebat. Prendick se de Moreau audisse meminit. Olim enim physiologus Londiniensis insignis, sed postquam horrenda experimenta eius vivisectionis a quodam diurnario publice patefacta erant, ex Anglia fugere coactus erat.

Dum appropinquant insulae, nauclerus, ut Prendick cum Montgomerio navem relinquat, postulat, sed Montgomerius dicit se Prendick in insulam recipere non posse. Nihilo minus, Prendick a nauclero in scapha parva relinquitur. Montgomerius autem, cum hoc vidit, eum respicit ac in insulam recipit, invito Moreau, qui postremo videt necessitatem.

Prendick paulatim intellegit operationes stationis investigatoriae quodam mysterio velari. Laboratorium intrare prohibitum erat, sed Prendick veri simile arbitrabatur ibi bestias vivisecari. Quodam die, exclamationes horridas pumae quam Montgomerius secum adduxerat eum adeo perturbant, ut concusso animo ex hospitio suo fugeret et per insulam sine fine vagaretur. Occurrit pluribus creaturis miris plus minusve homini similibus, quae ad "populum bestiarum" (Beast Folk) pertinent. Una ex his bestiis eum persequitur, sed ille in cubiculum suum effugit.

Postero die clamores ex laboratorio venientes ei tam humanoidem sonum dant, ut interdicto neglecto leviterque aperta laboratorii ianua credat se hominem videre a Moreau in bestiam transformari. Idem metuens fatum sibi futurum ad vicum populi bestiarum fugit. Prendick a Moreau et Montgomerio adiutore agitatur. Postremo Prendick se in mari submergere minatur, sed tandem revertitur, nam adseverat Moreau, se in laboratorio non homines in bestias convertere, sed potius bestias in hybridas homini similes mutare. Ex experimentis chirurgicis undecim annorum in insula ortos esse plus quam sexaginta homines bestiales. Membra et cerebra eorum ita mutata esse, ut loqui erectique ambulare, et sicut homines se gerere possint.

Homines bestiales prohibitionibus in texturam mentis insutis coercentur, quae ut Leges decalogiae operantur et ritualiter ductu "legidici" repetuntur,[3] sicut:

"Non licet quadrupedo gradu ambulare. Haec est Lex. Nonne homines sumus?" 
"Non licet carne pisceve vesci. Haec est Lex. Nonne homines sumus?"
"Non licet directo ore bibere. Haec est Lex. Nonne homines sumus?"  
"Non licet arborum corticem scindere. Haec est Lex. Nonne homines sumus?" 
"Non licet homines venari. Haec est Lex. Nonne homines sumus?"

Homines bestiales, si quis eorum in eiusmodi legibus peccarit, "postcurae" obnoxii erant in laboratorio, quod "domum doloris" appellabant. Una de legibus esum carnis et occisionem animantium vetat. Haec lex perpetuo violatur, quia cum cupiditatibus in mentibus insitis bestiarum luctat. Praeter legem, Moreau quandam imaginem sui divinam mentibus creaturarum inculcaverat. Dicit enim se conari animos creaturarum exemplo et doctrina afficere. Postremo tamen se expertum hoc intellexisse: debilitata vi doctrinae, bestiam ad mores suos beluinos regredi solere.

Moreau, cum mortuus forte inventus est cuniculus, expeditionem poenalem ad vicum hominum bestialium instituit, et Prendick hominem leopardinum, quia scelus commiserit, tandem sclopeto interficit. Quodam die puma nondum homo facta ex mensa chirurgica effugit et discedit. In proxima persecutione complures homines bestiales Montgomerio minantur, Moreau occisuri. Mox corpus Moreau a Montgomerio et Prendick invenitur, victima Pumae facta. Montgomerius desperatus se inebriat. Ei, cum ebrius esset, venit in mentem, vinum etiam hominibus bestialibus dare. Montgomerii iussu potatores unicas naviculas insulae destruunt, et lignorum struem faciunt. Audito sclopeti strepitu, Prendick auxilium ferre Montgomerio conatur, sed sollicitus lucernam evertit simulque stationem incendit. Cum ad ignem pervenit, homines bestiales etiam Montgomerium occidisse invenit.[4]

Prendick adhuc decem menses solus cum hominibus bestialibus in insula degit. Initio, cum humana arte et peritia armis et instrumentis uti posset, et leges a Moreau latas invocare sciret, reverentiam sibi parat, sed paulo post, ut praedixerat Moreau, bestiae magis magisque ad veram naturam suam redeunt obliti, quomodo loquantur et erecti ambulent. Prendick frustra ratem construere conatur. Quodam die scapha parva cum duobus mortuis ad insulam appellit. Prendick non dubitat, quin scapha in mare apertum tendat, ut ex insula effugiat. Post dies navis praeteriens eum casu invenit et servat. Post conservationem autem nemo narrationem eius credere vult.

Prendick Londinium reversus ceterorum hominum societatem non iam tolerare potest, cum nimis ad insulae bestiarum multitudinem referantur. Timebat enim perpetuo, ne homines quovis momento temporis in naturam bestialem relaberentur. Itaque quam maxime a mundo humano se retrahebat, et pacem in mundo librorum quaerebat.

  1. Cap. 2.
  2. Cap. 3.
  3. Cap. 12. Cf. fatidicus in Cic. [[De legibus (Cicero)|]] 2.8.
  4. Cap. 19.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hoad, Neville (2004) Cosmetic Surgeons of the Social: Darwin, Freud, and Wells and the Limits of Sympathy on The Island of Dr. Moreau. Compassion: The Culture and Politics of an Emotion, 187-218, ed. Lauren Berlant. Routledge.
  • Reed, John R. (1990) The Vanity of Law in The Island of Doctor Moreau, H. G. Wells under Revision, 134-144, ed. Patrick Parrinder & Christopher Rolfe. Associated UPs.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]