The History of the Dividing Line

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum transitus Gulielmi Byrd II et sociorum fines metantium (1728), in Henrico Comitatu Virginiae erectum.

The History of the Dividing Line betwixt Virginia and North Carolina ('Historia finium Virginiae et Carolinae Septentrionalis') est relatio a Gulielmo Byrd II metatorum finium Carolinae Septentrionalis et Virginiae, civitatum Americanarum, anno 1728 factorum. Narratio itineris ad metandos fines disputatos cum Gulielmo Mayo, metatore principali, deductionem nominis Matrimony Creek ('Aestuarium matrimonii'), ob aquas rixantis appellati, et alias narratiunculas facetas comprehendit.

Quaeque colonia metatores aliosque homines artis metiendi peritos commisit, Gulielmo Byrd principali procuratore Virginiae, Eduardo Moseley principali procuratore Carolinae Septentrionalis. Byrd praeterea privata operis historiam compilavit. Textus Byrdianus est res pelliculae The Secret History of the Dividing Line, propositi Davidis Gatten.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berland, Kevin Joel, ed. 2013. The Dividing Line Histories of William Byrd II of Westover. Chapel Hill: pro Omohundro Institute of Early American History and Culture a University of North Carolina Press. ISBN 9781469606934.
  • Byrd II, William. 1929. Histories of the Dividing Line betwixt Virginia and North Carolina. Raleigh Carolinae Septentrionalis: North Carolina Historical Commission. Textus.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!