The Changing Light at Sandover
The Changing Light at Sandover ('Mutans apud Sandover Lux') est poema epicum paginarum 560 a Iacobo Merrill (1926–1995) compositum. Quod, aliquando epicum postmodernum apocalypticum descriptum, tribus voluminibus ab 1976 ad 1980 in lucem editum est, unoque volumine "cum nova cauda" ab Atheneum Books (Charles Scribner's Sons) anno 1982 collectum.
Merrill, iam annos 1970 inter optimos eius aetatis poetas lyricos probatos, mirum circuitum petivit cum nuntios occultos penitus in eius operibus attulit.[1] Cum socio Davide Jackson, plus quam viginti annos degerit, communicationes supernaturales per sedes transcribens, in quibus tabulam ouijanam consuluerit.
Merrill suam prima seriem narrationum ouijanarum anno 1976 in lucem edidit, uno poemate pro quaque littera destinato, A per Z, omnibus in libro The Book of Ephraim ('Liber Ephraimis') appellato una collectis. Qui tum in anthologia Divine Comedies apparuit, Praemium Pulitzeranum Poesis anno 1977 ad ultimum merens.[2]
Merrill illo tempore credebat se totam inspirationem a tabula ouijana praebitam accuratissime plenissimeque tractavisse. Spiritus autem putabat alioquin credidisse, iubentes ut Merrill alias partes scriberet et divulgaret: Mirabell: Books of Number anno 1978 (librum qui Praemium Librorum Poesis Nationale abstulit)[3] et Scripts for the Pageant anno 1980. Haec opera, per tria volumina digesta, cum addita cauda brevi, in The Changing Light at Sandover, uno libro, anno 1982 una apparuerunt. Qui Praemium Circuli Iudicum Librorum Nationale anno 1983 abstulit.[4]
Merrill in publico legens voces W. H. Auden, poetae mortui, ac Mayae Deren et Mariae Mitsotáki amicarum demortuarum simulavit. Praeterea dicere solebat se partes spirituum extramundialium sustinere posse, inter quos Ephraim, Iudaeus primi saeculi, et Mirabell, dux tabulae ouijanae.
Merrill et Petrus Hooten, eius socius ultimus, poema accommodaverunt pro recitatione scaenica in Theatro Agassiziano apud Collegium Radcliffense anno 1990, cuius actio in pellicula impressa est, titulo Voices from Sandover inscripto promulgata; Elizabetha Czyżewsk, histrio Polonica late laudata, partes Mariae Mitsotáki socialitae Graecae egit.
Alison Lurie, scriptrix et diuturna amica Merrilliana et Jacksoniana, eius memorias et sententias creatricis poematis originis in autobiographia Familiar Spirits ('Spiritus Familiares', 2001) rettulit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Voices from the Other World," poema ex annis 1950, primum fuit quod autem tales voces extramundiales attulit.
- ↑ "Poetry," Past winners & finalists by category, The Pulitzer Prizes.
- ↑ "National Book Awards – 1979". National Book Foundation.
- ↑ "All Past National Book Critics Circle Awards Winners and Finalists," National Book Critics Circle.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lurie, Alison. 2001. Familiar spirits: a memoir of James Merrill and David Jackson. Novi Eboraci: Viking. ISBN 0670894591.
- Merrill, James. 1992. The changing light at Sandover: including the whole of the Book of Ephraim, Mirabell's Books of Number, Scripts for the Pageant, and a new coda, The Higher Keys. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 067941083X.
- Moffett, Joe. 2015. Mysticism in postmodernist long poems: contemplation of the divine. Bethlehem Pennsilvaniae: Lehigh University Press. ISBN 9781611461626.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "The James Merrill Digital Archive: Materials for The Book of Ephraim."
- Voices from Sandover. Pellicula 1990, cum poeta.