Latinitas bona

The Burman, his life and notions

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Burman: his life and notions ("Birmanus: vita et philosophia eius") est liber anno 1882 editus, nomine auctoris "Shway Yoe" praefixato, re vera a Iacobo Georgio Scott conscriptus qui eo tempore diurnarius et magister fuit in urbe Yangon. Hoc opus de cultu, de vita, de indole Birmanorum disserit.

Anno 1908 Maung May Oung apud Consociationem Iuvenum Buddhisticam contionem habuit sub titulo "The Modern Burman: his life and notions"; ibi appellationem iam famosam libri a J. G. Scott scriptum redempsit ut de vita et ambitionibus disseret Birmanensium iuvenum qui the not unmixed blessing of a Western education ("dubiosam studiorum Europaeorum fortunam") affectabant.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • The Burman: his life and notions (pseudonymo "Shway Yoe"). Londinii: Macmillan, 1882
    • nova editio (sub nomine J. G. Scott, cum praefatione John K. Musgrave). Novi Eboraci: Norton, 1963 Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]