The Boys (series televisifica)


The Boys (‘Pueri’) est series televisifica satirica Americana ab Erico Kripke(en) pro Amazon creata, e libris nubeculatis eiusdem nominis a Garth Ennis(en) et Theodorico Robertson(en) scriptis tracta. Primum anno 2019 societate Amazon emissa, adhuc novas partes praebet.
Series fabulam narrat de grege quae contra superheroës nefarios ac scelestos, vulgo supers (‘superos’) appellatos, pugnat. Hi potentias suas saepe ad utilitatem propriam male abutuntur.
Series per quinque tempora evolvitur, atque etiam seriem derivatam habet cui titulus est Gen V(en).
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Hodie, superheroës palam in luce publica vivunt, item ut celebritates admirantur et potentissimā multinationali societate, Vought nomine, reguntur. Haec societas superheroës, quamvis corruptos et sceleratos, ad populum depingit heroicos, corruptionem eorum latenter occultando et eos ad pecuniam lucrandam abutendo.
Inter notissimas turmas superheroum est Seven (‘Septem’), quem ducit hero celeberrimus, Homelander (‘Patriota’). Quum nova superherois femina, Starlight (‘Stellae lux’), turmae se adiungit, primo felicitatem sentit; tamen mox intellegit turpem veritatem ab opinionibus suis longe discrepantem.
Fabula incipit quum Hugo Campbell, iuvenis, amica sua Robina praesente, A-Train, velocissimum hominem viventem et unum ex Septem, videt eam percurrere et subito disintegrare. Desiderio ultionis ardens, Hugo ad Guillelmum Butcher, vulgo Billy Butcher (‘Carnifex’) appellatum, accedit. Guillelmus, unā cum Hugone, suam veterem turmam, nomine “Pueri”, reficit, quae intendit superheroës ob eorum scelera punire.
Personae
[recensere | fontem recensere]- Billy Butcher
- Hughie
- Homelander
- Starlight
- Frenchie
- Kimiko
- MM
- Maeve
- A-Train
- The Deep
- Noir
- Soldier Boy
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad The Boys spectant. |
- De 'The Boys' in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Situs apud Sony Pictures
- The Boys apud situs Amazon