The Boston Post
The Boston Post fuit diarium quotidianum late in Nova Anglia plus quam centum annos perlectum, antequam anno 1956 edi desiit. Conditum est mense Novembris 1831 a Carolo G. Greene et Gulielmo Beals, egregiis negotiatoribis Bostoniensibus.[1] Eduinus Grozier diarium anno 1891 emit, et ante 1911, maximum diarium in Nova Anglia aedificaverat, quod Ricardo filio anno 1924 legavit. A Groziero minore rectum, unum e maximis diariis in Civitatibus Foederatis factum est. Fastigio gratiae annis 1930, plus quam decies centena milia hominum id constanter legebant. Eodem autem tempore, Grozierus perpetuam animi debilitatem pati coepit, uxore partu mortua.
Diurnarii clari
[recensere | fontem recensere]- Olin Downes, iudex musicus.[2]
- Ricardus Frothingham, Jr., proprietor et editor administrans
- Robertus F. Kennedy, causidicus generalis et senator Civitatum Foederatarum; collator diarii anno 1948[3][4]
- Kenneth Roberts, diurnarius, scriptor mythistoriarum
- Olga Van Slyke Owens Huckins, editor litterarum, 1941 ad 1954,[5] cuius epistula ad Rachel Carson missa librum Silent Spring inspiravit.[6][7]
- Newton Newkirk a diario anno 1901 conductus, "comic strip" Bingfield Bugleville producebat, e quo Bing Crosby appellabatur.
Praemia Pulitzerana
[recensere | fontem recensere]Anno 1921, diarium Praemium Pulitzeranum pro laudabili officio publico accepit propter pecuniarium Caroli Ponzi fraudem investigandam et retegendam. Quod fuit primum praemium Pulitzeranum a diario Bostoniensi acceptum, atque ultimum usque ad 2003, cum The Boston Globe praemium similiter accept.[8]
Usus
[recensere | fontem recensere]H. W. Fowler lexicographus dixit primum vocabuli O. K. usum notum a The Boston Morning Post anno 1839 impressum fuisset.[9]
Nexus interni
- New Boston Post
- Boston Daily Advertiser
- Boston Evening Transcript
- The Boston Globe
- Boston Herald
- The Boston Journal
- The Boston Record
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Magazina diei solis, The Boston Sunday Post, 18 Septembris 1910.
-
Aedificium The Boston Post, 15–17 Milk Street Bostoniae.
-
Magazine diei solis, The Boston Sunday Post, 5 Iulii 1914.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ The Encyclopædia Britannica: A Dictionary of Arts, Sciences, Literature and General Information (Novi Eboraci: Encyclopædia Britannica 1911), 19: 567.
- ↑ Tommasini, Anthony (28 Decembris 2001), Edward Downes, 90, Opera Quizmaster, Novi Eboraci: The New York Times.
- ↑ Biographia, Human Rights.
- ↑ Biographia, Department of Justice.
- ↑ Special to The New York Times (13 Iulii 13, 1968), Olga Huckins, Ex-Editor At Boston Transcript, 67, Novi Eboraci: New York Times, p. 27.
- ↑ Matthiessen, Peter (2007), Courage for the Earth: Writers, Scientists, and Activists Celebrate the Life and Writing of Rachel Carson, Bostoniae et Novi Eboraci: Mariner Books, p. 135, ISBN 0-618-87276-0.
- ↑ Eleni Himaras, "Rachel's Legacy: Rachel Carson’s groundbreaking 'Silent Spring’ was inspired by Duxbury woman," The Patriot Ledger (Quincy Massachusettae), 27 Maii 2007.
- ↑ Mitchell Zuckoff, Ponzi’s Scheme: The True Story of a Financial Legend (Novi Eboraci: Random House, 2005), ISBN 1-4000-6039-7.
- ↑ H. W. Fowler, A Dictionary of Modern English Usage (Oxoniae, 1965), 413.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad The Boston Post spectant. |