The Boston Journal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina prima Ephemeridis Quotidianae Bostoniensis diei 10 Aprilis 1865.

The Boston Journal ('Ephemeris Bostoniensis') fuit diarium quotidianum Bostoniae in Massachusetta ab anno 1833[1] usque ad Octobrem 1917 editum, cum in unum id et diarium Boston Herald confusa essent.[2]

Ephemeris Bostoniensis primum fuit diarium vespertinum, Evening Mercantile Journal appellatum. Cum autem editionem matutinam edere coeperet, suum nomen in The Boston Journal commutavit.[1] Mense Octobri 1917, Ioannes H. Higgins, publicator et aerarii praefectus Boston Herald[3] competitoris, The Boston Journal vicinum emit ac The Boston Herald and Boston Journal creavit.[2]

Inter notabiles huius ephemeridis diurnarios erant Carolus Carleton Coffin, epistularum belli scriptor; Thomas Freeman Porter, poeta, politicus, senexque praefectus Lynn, urbis Massachusettensis; Beniaminus Perley Poore, epistularum scriptor Vasingtoniae commorans; et Ioannes Sherburne Sleeper, nauta, politicus, scriptor mythistoriarum, annosque viginti editor principalis, qui Hawser Martingale falso nomine scribebat.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Stanwood 1886: 102.
  2. 2.0 2.1 "Boston Papers Merged; Herald Absorbs the Journal and Will Use the Joint Title". 6 Octobris 1917. p. 12 .
  3. "James H. Higgins, Retired Publisher; Also Was Treasurer of Boston Herald for 10 Years After Merger With Traveler Dies at Central Valley In 1917 He Bought The Boston Journal and Consolidated It With The Herald," The New York Times, 1 Augusti 1938, 13.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stanwood, Edward, 1886. Boston Illustrated. Bostoniae et Novi Eboraci: James R. Osgood & Co., et Houghton Mifflin & Co.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Boston Journal spectant.