Vinum Thasium

E Vicipaedia
(Redirectum de Thasium vinum)
Jump to navigation Jump to search
Trihemiobolus Thasius saec. IV a.C.n. ineuntis. Obv.: Satyrus cylicem proferens. Rev.: ΘΑΣΙΩΝ: Amphora

Vinum Thasium in insula Thaso factum est aetate antiqua; saeculis V, IV, III a.C.n. ab Atheniensibus laudatum est, postea a Romanis contrafactum. Lex Γλεῦκος μηδὲ οἷνον, scilicet "Mustum neque vinum", de mercatura vini Thasii saeculo IV a.C.n. ineunte promulgata est. Exstat et fragmentum legis de carpologis Thasiis eodem saeculo decretae. Archestratus in Hedypathia sic vinorum meliorum comparationem evolvit:

Pocula cum Servatoris Iovis hauseris ipse, εἶθ´ ὁπόταν πλήρωμα Διὸς σωτῆρος ἕλησθε,
excellens bibito, canum, vetus, et generosum ἤδη χρὴ γεραόν, πολιὸν σφόδρα κρᾶτα φοροῦντα
vinum, cuique comam niveus flos contegit udam, οἶνον, ὑγρὰν χαίταν λευκῷ πεπυκασμένον ἄνθει
in Lesbo natum, qua salsis cingitur undis ... πίνειν, ἐκ Λέσβου περικύμονος ἐκγεγαῶτα ...
Est porro Thasium generosum ac suave bibenti ἐστὶ δὲ καὶ Θάσιος πίνειν γενναῖος, ἐὰν ᾖ
quod multis annis mollivit tarda senectus.[1] πολλαῖς πρεσβεύων ἐτέων περικαλλέσιν ὥραις.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio Dalechampii
  2. Archestratus, Hedypathia fr. 59 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 29a

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Thasian wine" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 325
  • A. M. Bon, A. Bon, Les timbres amphoriques de Thasos. Lutetiae, 1957
  • A. Dalby, "Topikos oinos: the names wines of Old comedy" in D. Harvey, J. Wilkins, edd., The Rivals of Aristophanes (Londinii, 2000) pp. 397-405
  • Dimitri Gofas, "Les carpologues de Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 93 (1969) pp. 337-370
  • Dimitri Gofas, "Remarques sur une inscription fragmentaire de Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 91 (1967) pp. 483-490
  • Dimitri Gofas, "L'ὅρκος νηϊδίης à Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 95 (1971) pp. 245-257
  • G. Mantzoufas, La loi thasienne Γλεῦκος μηδὲ οἷνον sur le commerce du vin. Athenis, 1967
  • François Salviat, "Le vin de Thasos: amphores, vin et sources écrites" in J.-Y. Empereur, Y. Garlan, edd., Recherches sur les amphores grecques (Athenis, 1986) pp. 145-196
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.