Thaddeus Bulgarin

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Thaddeus Bulgarin
Res apud Vicidata repertae:
Thaddeus Bulgarin: imago
Thaddeus Bulgarin: imago
Nativitas: 24 Iunii 1789; Pyrašava
Obitus: 1 Septembris 1859; Karlova, Tarbatum
Patria: Imperium Russicum

Familia

Familia: Bulgarin

Memoria

Sepultura: Raadi cemetery

Thaddeus Benedicti filius Bulgarin (Russice Фаддей Венедиктович Булгарин, Polonice Jan Tadeusz Krzysztof Bułharyn; natus die 24 Iunii [5 Iulii] 1789 prope Minscum in Magno Ducatu Lituaniae; mortuus die 1 [13] Septembris 1859 prope Tarbatum in Imperio Russico) fuit scriptor Russicus originis Polonicae, diurnarius, criticus, editor. Capitanus fuit in exercitu Napoleonis, et eques Legionis honoris Franciae.

Commenationes satiricas et criticas, fabulas, mythistoriasque variorum generum scripsit. Fuit unus ex primis scriptoribus Russicis mythistoriarum de inceptis audacibus et rebus phantasticis. Plura diaria solus vel cum aliis edidit, quae erant Северный архив (Archivum septentrionale), Литературные листки (Folia litteraria), Сын отечества (Filius patriae), Северная пчела (Apis septentrionalis).

Ab Alexandro Puškin, Petro Vjazemskij, Eugenio Boratynskij, Michaële Lermontov, Nicolao Nekrasov in epigrammatibus irrisus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thaddeum Bulgarin spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie